monumenta.ch > Hildegardis Abbatissa > sectio 24

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hildegardis Abbatissa, Visiones, 3, 7, 24
Et sicut spiritus hominis in certissima causa scientiae quae ei a Deo data est, pertransiens in ea omnia quae sibi a Deo concessa sunt, quoniam non est falsa et deceptoria vita sed vera et fida: ita est Christus perfecta veritas in qua vita surrexit, et lumen salvationis refulsit, de qua mors cecidit quia ipsa fallax est.